Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.4.1 | Cic. Fam. 13.4.3 (English) | >>Cic. Fam. 13.5.1 |
13.4.2
Cum tribuni plebi legem iniquissimam de eorum agris promulgavissent , facile senatui populoque R . persuasi ut eos civis , quibus fortuna pepercisset , salvos esse vellent . hanc actionem meam C . Caesar primo suo consulatu lege agraria comprobavit agrumque Volaterranum et oppidum omni periculo in perpetuum liberavit , ut mihi dubium non sit quin is , qui novas necessitudines adiungat , vetera sua beneficia conservari velit . quam ob rem est tuae prudentiae aut sequi eius auctoritatem , cuius sectam atque imperium summa cum tua dignitate secutus es , aut certe illi integram omnem causam reservare ; illud vero dubitare non debes quin tam grave , tam firmum , tam honestum municipium tibi tuo summo beneficio in perpetuum obligari velis .
sed haec quae supra scripta sunt eo spectant ut te
horter et suadeam ; reliqua sunt , quae pertinent ad rogandum , ut non solum tua causa tibi consilium me dare putes sed etiam , quod mihi opus sit , me a te petere et rogare .
gratissimum igitur mihi feceris , si Volaterranos omnibus rebus integros incolumisque esse volueris . Eorum ego domicilia , sedes , rem , fortunas , quae et a dis immortalibus et a praestantissimis in nostra re p . civibus summo senatus populique R . studio conservatae sunt , tuae fidei , iustitiae
bonitatique commendo .
13.4.4
si pro meis pristinis opibus
facultatem mihi res hoc tempore daret ut ita defendere possem
Volaterranos quem ad modum consuevi tueri meos , nullum officium , nullum denique certamen , in quo illis prodesse possem , praetermitterem ; sed quoniam apud te nihilo
minus hoc tempore valere me confido quam valuerim semper apud omnis , pro nostra summa necessitudine parique inter nos et mutua benevolentia abs te peto ut ita de Volaterranis mereare , ut existiment eum quasi divino consilio isti negotio praepositum esse , apud quem unum nos eorum
perpetui defensores plurimum valere possemus .
13.4.3
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.4.1 | Cic. Fam. 13.4.3 (English) | >>Cic. Fam. 13.5.1 |